AGLIBOLUS

AGLIBOLUS
AGLIBOLUS
et Malachbelus, Dii Palmyrenorum, quae Arabiae olim civitas: Illorum mentio in vet. Inscr. apud Gruterum p. 81. ΑΓΛΙΒΩΛΩ ΚΑΙ ΜΑΛΑΧΒΗΛΩ ΠΑΤΠΩΟΙΣ ΘΕΟΙΣ, Aglibolo et Malachbelo, Patriis Diis, quae Palmyrenae inventa est. Sed, cum de utroque apud veteres Scriptores silentium sit, animales, an naturales fuerint Dii, in obscuro est. Etymon eorum nemo hactenus attulit. Vossio Agliboius videtur ex Arabicis ag, al, bal, h. e. ad verbum, pone super corde: Sententia est, Pone cogitationem, sive Animum, adhibe. Quam Arabicorum istorum mentem esse, docent Abenezra et Dav. Kimchi. Sic illius Dei nomen fuerit, sive ex eo, quod Deus cogitet de nobis; ut ita providentiam signet divinam: sive etiam, quia cogitationes nostras exploret; unde renes scrutari dicitur in Scripturis: sive, quia assidue cogitandum de Deo omnibus; ut nomen hoc homini commender Dei cultum. Sed et deduci posset ex agul, i. e. rotundus, et baal, h. e. potens dominus. Ut sit potens rotundi sive Orbis terrarum, vel orbium aetheriorum seu caelestium dominus. Sane Hebraeis similiter Deus baal schamaim, h. e. dominus caeli; pro quo Phaenices Βςελσάμην, quod itidem est Κύριος οὐρανοῦ, ut ex Philone Bybliensi cognoscimus. At Malachbelus fortasse ex melech, i. e. Rex et baal, i. e. dominus: ut valeat Dominum ac Rectorem Universi. Vide Gerh. Ioh. Vossium de Idolol. l. 1. c. 26. Salmasio, eorum in antiquo monumento simulacra in marmore sculpta habentur virili habitu, crispô crine succincta et taeniata, eorumque alterum Lunam pictam in humeris habet et cothurnis innexum est, hastile manu gestand. Sunt nempe, addit, Sol et Luna; nam et Lunam marem Deum esse credebant masculinôque eam nomine ac sexu nuncupabant plerique Orientis populi, ut videre est in hac voce: Et quidem Μκλάχβηλον, Solem esse plane sibi persuadet Salmas. Α᾿γλίβωλον Lunam; sed quare ita dicti sint, ambigit, Notis ad Vopiscum in Aureliano. c. 31.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Aglibolvs — AGLIBOLVS, i, eine syrische Gottheit der Palmyrenier, welche einen jungen Menschen vorstellete, der mit einem langen durch einen Gürtel aufgeschürzeten Rocke bekleidet war, welcher nicht weiter, als bis auf die Knie hinab gieng. Ueber demselben… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • ALAHGABAL — nomen Suriaci idoli, unde Antoninus Heliogabalus Imperator, Romanus nomen habuit. Scaligero et Casaubono significat Deum montis, sed cuius montis ille Deus fuerit, aut a quo monte ita sit appellatus, non explicant satis. Quod enim Casaubonus sic… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HEL vel BEL — HEL, vel BEL commune omnium fere olim Orientalium gentium Numen, Sol: in unaquaque autem urbe peculiare cognomen habebat; ut Emissenorum Elagabalus. Palmyrenorum Malchbelus et Aglibolus. Persarum Mithres, Babyloniorum Belus etc. Salmas. ad vopisc …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MALACHBELUS — Solis apud Palmyrenos olim, ubi quoque cultus, nomen: quasi Rex Belus. Nam Belum Syri et Phoenices et multi alii in Oriente populi praecipuô cultu dignabantur, quem Saturnum et Solem esse volebant: et quidem, commune hoc cum esset omnium fere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RENES — Hebr. Gap desc: Hebrew a libidine, cuius in renibus sedes, item Gap desc: Hebrew ab adipe, quô illiti sunt ac obducti: quem eorum adipem ἐπινεφρίδιον appellat HOmerus, Il. φ. v. 204. rationes autem eius varias reddit Philosphus de pargibus Animal …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”